Latin
13.42.5 to 13.42.6
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.42.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Portas vultus ejus quis aperiet? Abditam et multo secreto absconditam fortitudinem hypocriseos diaboli, dicit Dominus se patefacturum: quam in passione et cruce sua aperte manifestavit, quando cum principibus suis et potestatibus traductus a Filio Dei parum fiducialiter triumphat. Per gyrum dentium ejus formido. Voratorem et insatiabilem hunc inimicum dicit, qui velut rapacissima bestia, dentibus omnia consumat, et idcirco formido et timor in gyro dentium ejus, quia ad devorandum parati sunt.