# Commentarii In Librum Job 13.42.7

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.42.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.42.7

Corpus illius quasi scuta fusilia, et compactum squamis se prementibus. Una uni conjungitur, et ne spira– culum quidem incedit per eas. Unde alteri adhoerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. Tres hi versus continui, sub diversorum sermonum repetitione, unum idemque loquuntur. Corpus ergo diaboli, omnes consortes ejus, et spiritus immundi intelligendi sunt, quos tanta consensione atque conspiratione Deus dicit illi adjunctos, ut indissociabili connexione sint eidem copulati, quos etiam sub allegorica dictione, squamarum nomine appellavit, quae ita densatae sint, et stricte sibi invicem cohaerentes, ut nullum illis sit spiraculum respirandi ad Deum, eo quod ab illa sui connexione, nequaquam ad sanitatem poenitentiae relaxentur. Quod autem daemones impii ministri diaboli, scutis fusilibus comparantur, hoc nomine eorum significat Dominus, quod nimium pertinax et obstinate rebellans, et fortiter solida ac perennis sit eorum repugnatio contra Deum. Diabolum vetus editio smaragdi lapidi assimilavit, qui natura asper est, alia attritu laevificans, sed ipse asper esse non desinens, cuncta comminuit, diminutionem autem sui non sentiens.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
