Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 42
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.43.1
Unproofread scanNot analysed yet
Respondens autem Job Domino, dixit: Scio quia omnia potes. Id est, qui diabolum humilias, quomodo vis, et quando vis. Et nulla te latet cogitatio. Scrutatorem cordis et renium latere quis poterit? Unde apparet sanctum Job ex his sermonibus, quos Deo poenitens confitetur, accusare cogitationes suas, quibus se meminit de justitiae suae meritis sibi plurimum tribuisse, et Deo quasi rustico, notam iniquitatis objicere tentasse.