Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 42
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.43.3
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo insipienter locutus sum et quoe ultra modum excedunt scientiam meam. Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi. Jam nunc deposita insipientia, atque abjecta stultitia praesumptione, per notitiam increpationis divinae ad emendationem correctus, et praesentis castigationis purgatus examine. Deum nihilominus audet interrogare dicendo: Audi. Clementiam divinae indignationis ostendit: et hoc loqui videtur, quod illam plagam longe alio modo circa eum Deus operatus fuerit, quam ipse antea judicaret, et hinc est, quod se a Deo doceri cupit: sibique hoc ipsum deposcit ostendi. Accepto ergo Job, sicut ex sermonibus ejus credendum est, divinae visitationis oraculo, ait ad Deum: