# Commentarii In Librum Job 13.5.13-15

Jerome, Commentarii In Librum Job, 13.5.13 to 13.5.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.5.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.5.13

Sed cum lapidibus regionum pactum tuum. Lapides per metaphoram, homines dixit stabiles et quietos, qui sunt utique justi et sancti: hi namque in modum lapidum firmi in Deo sunt, per regiones varias constituti. Cum bis itaque habebis pactum solidae charitatis, ut ab eis numquam te tribulatio possit avellere. Et bestiae terrae pacificae erunt tibi. Homines videlicel quondam feri, et mali, in innocentia, ut oves effecti: nomen tamen pristinum retinentes, sicut de Matthaeo evangelista dicitur: Matthoeus publicanus. Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum. Ab istis omnibus quibus velut ab hostibus expugnatur tabernaculum, vel habitatio, sive domus corporis tui. Et visitans speciem tuam non peccabis. Hoc dicit: Hominis tui speciem, o Job, ut divina visitatione dignam exhibeas peto: ac habitationis, et habitantis, nomine, totum integrum hominem signavit·

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
