Latin
13.5.17 to 13.5.18
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.5.17-18
Unproofread scanNot analysed yet
Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. Consummatis annis provectae aetatis, plenusque dierum in tumulum positus requiesces, ut in tempore justi judicii Dei, a sordibus peccatorum minimis et levibus purgatus inveniaris: velut triticum quod coacervatur in aream. Ecce hoc ut investigavimus, ita est, quod auditum mente pertracta. Hoc dicit, quaecumque a me libi dicta sunt, diligenter investigata vera noveris, quae ipse ad emendationem luam debes corde percipere.