Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 5
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.5.5
Unproofread scanNot analysed yet
Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possit implere manus eorum quod ceperant. Judaeorum videlicet, qui Christum putaverunt exstinguere, et nomen ejus delere de terra. Vel in martyribus persecutorum Ecclesiae ad versantium dissipavit cogitationes, sicut Herodis in Petro. Et aliter: Non implent manus eorum quo volunt, quia alii eorum liberantur ad tempus: alii vero per januam mortis introducuntur ad vitam, et istos, et illos salvabit Deus. Illos aperte liberando, hos occulte coronando.