Latin
13.6.11 to 13.6.14
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.6.11-14
Unproofread scanNot analysed yet
Qui timent pruinam, irruet super eos nix. Tempore quo fuerint dissipati, peribunt. Timebam peccata etiam minima perpetrare, ne pro eis Dei in me ultio desaeviret: et ecce nunc ita punior, tamquam scetera immania commiserim. Et ut incaluerint, solventur de loco suo. Ubi fervere coeperat nomen ejus in populis, in gloriae suae loco non comparuit, velut nix cum calore dissolvitur. Involutae sunt semitae gressuum eorum: ambulabunt in vacuum, et peribunt. Semitas virtutes animi dixit, in quibus ut Deo placeret, omni studio gradiebatur: has semitas malis quae patiebatur involutas atque implicitas esse dicit, dum bonis vitae suae, suppliciorum admiscerentur mala. Considerate semitas Theman: itinera Sabba, et ex· spectate paulisper. Confusi sunt, quia speravi. Venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. Id est, intuemini ad haec loca quae dixi, et ipso silentio cognoscetis vera esse quae dixi. Respicite ad vias diversorum regnorum: per quae ad me omnium gentium frequentiae confluebant, et videbitis eas raritate, immo solitudine hominum desolatas.