Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 7
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.7.3
Unproofread scanNot analysed yet
Nec aspiciet me visus hominis. In ea enim pace, et gloria, divitiis, et honore, ubi antea fui, jam non sum ab hominibus videndus. Oculi tui in me, et non subsistam. Sicut consumitur nubes, et pertransit: sic qui descendit ad inferos non ascendet: nec revertetur ultra in domum suam. Quia oculi tui quasi iracundia pleni, in me idcirco sunt intendentes: ut plagas graviores inimici mei accumulent.