Latin
13.7.6 to 13.7.13
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.7.6-13
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. Satius est, inquit, et peccato multo tolerabilius, si victus cruciatibus, de morte mea cogitem, quam tus majestati irrogem blasphemiam. Desperavi. Nequaquam ultra jam vivam. Desperavi, loquendo haec, quae dicere non debueram. Pro hoc itaque verbo, quo se lapsum in peccatum deplorat, poenitentiam illico profitetur dicens: Parce mihi. Domine: nihil enim sunt dies mei. Quid est homo, quia magnificas eum: aut quid apponis erga eum cor tuum? Visitas eum diluculo, et subito probas illum. Tamquam si diceret: in hoc tempore poenitentem suscipe, cl obsecranti pro hoc delicio esto placa bilis. Usquequo non parcis mihi. Id est, ab istis poenis mihi instantibus non desistis. Nec dimittis me ut glutiam salivam meam? Inter caetera mala dolorum et cruciatuum, synanchim habuisse se perbibet, qua tumore saucius hominis halitus intercluditur, et saepe quasi laqueo strangulatus exstinguitur. Peccavi. Quid faciam tibi, o custos hominum? Peccavi in bis quae dixi superius, que mc dicere non decebat: quid possum facere tibi, qui justus es? Quare me posuisti contrarium tibi? Dedisti mihi copiam respondendi, ut dicerem tibi: Justo homini non conveniunt paenae, quae potius peccatoribus irrogantur: dum homo haec dico Deo: creatura creatori, plasma figulo. Et factus sum mihimetipsi gravis. Quia servus Domino meo tam querula voce respondere non debui. Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce nunc in pulvere dormiam: Id est, aufers dolores meos, per quos qui eram hactenus justus, nunc peccare compellor? Et si mane me quaesieris, non subsistam. Post istius saeculi noctem, in illius futuri saeculi principio, quando erit felix resurrectio beatorum: cum requisitus fuero, non inveniar: quia non ita dignus ero, qui sanctitatis merito subsistam ante faciem tuam. Quod si abhinc peccator abiero, cui tu ante propitiatus non fueris: postea ante conspectum, ubi sunt exteri sancti, amplius non ero.