Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 8
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.8.10
Unproofread scanNot analysed yet
Et in ortu suo germen ejus egredietur. In principio, inquit, felicitatis suae peccator prospere agere videtur, sed non permanebit, virentis herbae similis: haec est repentina jucunditas, sicut in psalmo: Cum exorti fuerint peccatores ut fenum, et apparuerint: id est, velut herbae in virorem laetitiae praesentis emerserint: mox adveniente caumate peribunt. Justus vero non ita ut fenum florebit: cui, ut dixi, peccatorum gloria comparatur: sed sicut palma florebit, inquit propheta. Quae ita iu profundum est radicibus stabilita, qt nec tempestatem metuat, nec solis ardorem formidet. Et cum sub sacrato numero ad centum usque nodos pervenerit, quibus altitudo ejus solide continetur: tunc fructus afferet dulcissimos charitatis, in summo scilicet perfectionis fastigio, quo se per incrementa virtutum, quasi per plurimorum quasdam aetates annorum ascendisse gloriatur.