# Commentarii In Librum Job 13.8.3

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.8.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.8.3

Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam. Hesterni quippe sumus, et ignoramus: quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram: ipsi docebunt te, Loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia. Hoc est dicere, quia nos hesterni sumus, interroga antiquos, et invenies alios in diluvio, alios in Sodoma, sive in diversis locis pro peccatis suis diversas accepisse sententias. Numquid virere potest scirpus absque humore, aui crescere carectum sine aqua. Hoc est dicere: sicut scirpus vel carectum sine aqua vivere non potest: ita tu sine fomento atque humore justitiae, nequaquam permanere in pristina felicitate potuisti.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
