Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 8
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.8.4
Unproofread scanNot analysed yet
Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit: sic vice omnium qui obliviscuntur Deum. Dicit sanctum Job, velut herbae similitudine floruisse: qui antequam ad maturitatem fundatae gloriae perveniret, in tanta mala praecipitatus sit, ne in tempore suo, quasi in plenitudine dierum consummato completoque florentissime regno, manu potestatis Dei, in qua omnia regna consistunt, auferetur a saeculo. Ergo quia non ita egisti, ut in pace, completo tempore luo conferreris in sepulerum tuum: idcirco ante omnes herbas, id est, anie omnes peccatores, qui herbarum vocabulo saepe dicuntur, solis ardore siccatus es: id est, cum infidelibus tribulationibus corde cessisti. Quod autem ait, ante herbas omnes arescit: quisquis hominum multarum est iniquitatum, sicut tu es, prae pondere criminum, ante incipit poenas luere quam exteri peccatores.