Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 9
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.9.10
Unproofread scanNot analysed yet
Et implet me amaritudinibus. Si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Si aequitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere. Si justificare me voluero, os meum condemnabit me. Si innocentem ostendero, pravum me comprobabit. Eliam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et taedebit me vitae meet. Unum est quod locutus sum, et innocentem, et impium ipse consumit. Plagis omnibus atque infirmitatibus circumdata atque obsessa, repleta fellis atque blasphemiae, et amaritudine anima mea. Ita ut durum verbum et asperum os meum dicere compellatur, et taedebit me vitae meae. Ego tamen hoc solum novi, quod malis vitae praesentis punior.