Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 9
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.9.7
Unproofread scanNot analysed yet
Et sub quo curvantur qui portant orbem. Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? Qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo, sed meum judicem deprecabor. Portantes orbem, sancti recte intelliguntur: qui gloriam meritorum suorum, magni, et potentes sunt apud Deum. Hi ergo cordis humilitate nd interveniendum pro peccatoribus in conspectu ejus sunt incurvati. Ita sancti portant mundum, dum cum ne ruat ac pereat, orationum fortitudine sustinent. Columnae coeli intremiscunt, ac pavent ad nutum ejus. Apostoli, prophetae, omnesque apostolici viri, sancti quoque, et caeteri fideles intelligendi sunt: de quibus est Petrus, Jacobus, et Joannes, qui videbantur esse columnae: sive sancti ante Deum incurvati, et procidentes adorant, qui ponant orbem, id est, totum hominem suum: quem docti minorem mundum appellant: perfectioni Crucis imponunt, et ne per mundi vanitates cogitationibus solvatur ac deflectat, intra se cnm constringendo per Dei gratiam regunt, et continent.