Latin
1.1 to 1.17
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 1.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Primum, Chromati, episcoporum doctissime, scire nos convenit, corrupte apud Graecos et Latinos nomen Ambacum prophetae legi, qui apud Hebraeos dicitur Abacuc, et interpretatur amplexus: sive, ut significantius vertamus in Graecum, περ{ληψις, id est, amplexatio. Deinde ubi Septuaginta translatores et Symmachus et Theodotio λήμμα, id est, assumptionem interpretati sunt, in Hebraeo poni MASSA (KttfD), quod Aquila vertit in pondus; super quo in Nahum propheta plenius disputavimus. Massa autem nunquam praefertur in titulo, nisi cum grave, et ponderis laborisque plenum est quod videtur. Unde necesse est, praesentem prophetiam aliquid habere austeritatis, ut sicut in Nahum pondus, quod videbatur adversus Niniven Assyriorum urbem, grave erat: ita et in hoc quaeratur, cui pondus sit quod prophetae revelatur aspectui. Quatuor autem prophetae in duodecim prophetarum volumine sunt, e quibus tres in principio λήμμα, id est, pondus, titulum habent: Naum, Abacuc, et Malachias. Porro Zacharias in medio et circa finem duos hujuscemodi ponit titulos. e quibus unus est: Onus verbi Domini in terra Hadrac, et Damasci requiei ejus (Zach. IX, 1); alter in fine, Onus verbi Domini super Israel (Zach. XII, 1) De Nahum, orationibus tuis jam liber editus est: de Zacharia et Malachia, si vita comes fuerit, disseretur. Nunc Abacuc habemus in manibus, qui vel ex eo quod amabilis Domini, est vocatur amplexatio; vel quod in certamen et luctam, et (ut ita dicam) amplexum cum Deo congreditur, amplexantis, id est, luctantis sortitus est nomen. Nullus enim tam audaci voce ausus est Deum ad disceptationem justitiae provocare, et dicere ei: Cur in rebus humanis, et in mundi istius πολιτεία tanta rerum versatur iniquitas? Vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre? Lacerata est lex, et non pervenit ad finem usque judicium: quia impius praevalet adversus justum;