# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 1.18-36

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 1.18 to 1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/1.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/1.18

ideo egreditur judicium perversum (Habac. I, 2 seqq.). Vides quod temeraria vox sit et quodammodo blasphemantis, sic creatorem suum ad judicium provocare; et vas fragile adversum figulum (Isa. XLV; Jerem. XVIII; Rom. IX), cur tale vel tale factum sit, disputare? Necnon et hoc animadvertendum, quod assumptio vel pondus, quae gravia esse jam diximus, prophetae visio est, et adversum Montani dogma perversum intelligit quod videt: nec ut amens loquitur, nec in morem insanientium feminarum dat sine mente sonum. Unde et Apostolus jubet, ut si prophetantibus aliis, alii fuerit revelatum, taceant qui prius loquebantur, et statim: Non est enim, inquit, Deus dissensionis, sed pacis (I Cor. XIV). Ex quo intelligitur, cum quis voluntate reticet, et alteri locum dat ad loquendum, posse et loqui et tacere cum velit. Qui autem in exstasi, id est invitus loquitur, nec tacere nec loqui in sua potestate habet. Illud quoque disce (quia semel a me violenter exigis, ut quasi gradus quosdam, et scalas ad altiora nitenti, historiam tibi interpreter), prophetiam esse contra Babylonem, et Nabuchodonosor, regem Chaldaeorum: ut quomodo prior propheta Nahum, quem Abacuc sequitur, vaticinium habuit contra Niniven et Assyrios, qui vastaverunt decem tribus, quae vocabantur Israel: ita Abacuc prophetiam habeat adversus Babylonem et Nabuchodonosor, a quibus Juda et Jerusalem templumque subversa sunt. Et ut scias eo tempore fuisse Abacuc, quo jam duae tribus quae vocabantur Judas, ductae erant in captivitatem, Daniel docere te poterit, ad quem in lacum leonum Abacuc cum prandio mittitur (Dan. XIV.) quanquam, apud Hebraeos haec ipsa non legatur historia. Igitur sive quis recipit Scripturam illam, sive non recipit, utrumque pro nobis est: aut enim recipit, et jam post factam rem liber Abacuc texitur; aut non recipit, et quasi propheta scribit quae ventura cognoscit.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
