# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.1.24-40

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 2.1.24 to 2.1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.1.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.1.24

11, 12). Haec autem loquuntur nescientes judicia Dei investigabilia (Rom. XI), et profundum divitiarum sapientiae et scientiae ejus, quod non ita videat Deus ut videt bomo (I Reg. XVI). Homo tantum praesentia respicit: Deus futura et aeterna cognoscit. Et quomodo si aegrotus et aestuans febribus aquam frigidam postulet, et dicat ad medicum: Vim patior, crucior, uror, exanimor: usquequo, medice, clamabo, et non exaudies? Et respondeat ei sapientissimus et clementissimus medicus: Scio quo tempore debeam dare quod postulas: non misereor modo, quia misericordia ista crudelitas est, et voluntas tua contra te petit. Ita et Dominus Deus noster sciens clementiae suae pondera atque mensuras, interdum non exaudit clamantem, ut eum probet, et magis provocet ad rogandum, et quasi igne excoctum justiorem et puriorem faciat. Quod intelligens Apostolus secundum id quod misericordiam est consecutus a Domino, ait: Non deficiamus ·in tribulationibus (Ephes. III, 13); et benedicit Deum omni tempore (Psal. XXXIII); et scit quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Et gloriatur in labore et dolore. Et cum Jeremia dicit: Tribulationem et miseriam invocabo. Ut quomodo alius invocat Deum: sic sanctus vir et bellator invictus, ad exercendum se et probandum, tribulationem et miseriam venire desideret.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
