# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.10.1-15

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 2.10.1 to 2.10.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.10.1

(Vers 5 seqq.) « Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur, qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur. Et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. Nunquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam aenigmatum ejus, et dicetur: Vae et qui multiplicat non sua: usquequo aggravat contra se densum lutum? nunquid non repente consurgent qui mordeant te; et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis, et iniquitatem terrae, civitatis et omnium habitantium in ea. » LXX: « Qui autem arrogans est et contemptor, vir superbus, nihil perducit ad finem: qui dilatavit sicut infernus animam suam, et iste quasi mors, non adimpletur. Et congregabit ad se omnes gentes, et accipiet ad se omnes populos: nonne universa haec adversum eum parabolam sument, et propositionem ad narrationem ejus, et dicent: Vae qui multiplicat sibi quae non sunt sua; usquequo aggravat torquem suam graviter, quia subito consurgent mordentes eum, et vigilabunt insidiatores, tui, et eris in rapinam illis? Quia tu exspoliasti gentes multae, exspoliabunt te omnes reliqui populi propter sanguinem hominum et impietates terrae, et civitatis, et omnium habitatorum ejus, » Cum haec de Christi adventu sint repromissa, sive, ut quibusdam placet, de visionis fine, et de completione auxilii Dei; quod qui crediderit esse venturum, vivet ex fide sua; qui vero incredulus fuerit, Domini animae displicebit; Nabuchodonosor rex Babylonius decipietur superbia sua. Et quomodo vinum contra potantem facit, et postquam surrexerit, neque pes, neque mens suum officium tenent: omnisque laetitia, et mentis exhilaratio vertitur in ruinam; sic vir superbus non decorabitur, nec voluntatem suam perducet ad finem, et juxta Symmachum ούκ ευπορήσει, hoc est, in rerum omnium erit penuria.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
