Latin
2.10.16 to 2.10.32
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.10.16-32
Unproofread scanNot analysed yet
Qui, quasi mors et infernus, non saturatur occisis: et omnes gentes cunctosque populos suo imperio subjugans, finem avaritiae non putavit. Nonne cum inebriatus fuerit poculo Domini, et meraco calice consopitus, omnes super eum per comparationem loquentur, πρόβλημα? V»? Vae qui lotum orbem vastans, non saturatur rapinis, nec desinit exspoliare jam nudos, et ad hoc tantum saevit, ut devoret, et iniquitatis et praedarum onere quasi gravissima torque se deprimat. Simulque considera quam elecanter multiplicatas divitias densum appellaverit lutum. Nunquid non repente consurgent Medi atque Persae, qui Babyloniorum imperium destruentes, mordeant eum primum, et postea lacerent: fiatque eis Nabuchodonosor in rapinam, et vastator totius; orbis exspolietur a reliquis populis, qui manum et crudelitatem illius evadere potuerunt? Hoc autem ei flet propter sanguinem hominis, id est, Judae, et iniquitatem terrae, videlicet Israel, et civitatis, haud dubium quin Jerusalem et omnium in ea generaliter populum significans. Discutiamus et Septuaginta. Omnia quae de Babylone et Nabuchodonosor diximus, referri possunt ad mundum istum, et ad diabolum, qui vere arrogans et superbus, et aliquid esse se credens, nihil perducet [Al. perducit) ad finem. Siquidem conatus ejus et omnis labor habebit interitum: qui in similitudinem inferni, et mortis, non saturatur occisis, et omnium gentium deceptione laetatur, et ad se populos congregat. Qui cum eum viderint missum in Abyssum, et Tartaro traditum, ea quae in prophetis parabolice et etνιγματωδως legerant, videntes esse completa, et interpretantes super eo, consona voce memorabunt: Vae diabolo, qui multiplicavit sibi non sua. Vae perdici, quae congregavit quae non peperit. Usquequo? vel increpantium est vox ista, vel judicii diem demonstrantium. Et aggravans torquem suam infinito pondere. Et pulchre, quia arrogans et superbus est (superbia autem proprie in extensione colli et cervicis erectione monstratur), torques gravissima sit, ut curvet quod fuerat erectum.