# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.10.33-48

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 2.10.33 to 2.10.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.10.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.10.33

Et istud eveniet quia subito consurgent qui mordeant eum, vel angeli, cum quibus diabolus tradetur in poenam, vel qui abeo tenti fuerant, agentes postea poenitentiam; et ad Christi vexilla conversi, mordebunt eum, juxta illud quod alibi dicitur: Viri pacifici tui posuerunt insidias tibi (Jerem. XXXVIII, 22). Denique sequitur: Et evigilabunt insidiatores tui, id est, quos ante consopieras, quos inebriaveras, illorum insidiis subjacebis, vastantium regnem tuum, et cos qui captivi fuerunt in Christi turmas redigentium. Tu enim depraedatus es gentes multas, et Judaicam populum ornatu et vestibus, quas ei dederam, spoliasti; idcirco omnes reliqui populi, qui tuo imperio non subjecerint [Al. subjecere] cervicem, spoliabunt te, et nudum facient. Quia et tu interfecisti gentes plurimas, et fudisti sanguinem earum. Sed et terrae impietas, id est, Judaicae, et civitatis Jerusalem, et omnium habitatorum ejus [qui dixerunt adversum Creatorem suum: Crucifige, crucifige eum: sanguis ejus super nos et super filios nostros (Joan. XIX, 6),] revertetur in caput tuum, et exspoliationis tuae causae erunt. Potest autem hoc ipsum et de Antichristo interpretari, qui in tantum erit arrogans et superbus, ut in templo Dei sessurus sit, faciens se Deum. Et, quasi infernus et mors, tantos interficiet, et ad se congregabit, ut, si fieri possit, decipiat etiam electos Dei (Marc. XIII). Congregabit quoque ad se omnes gentes, et universos populos in suum ducet errorem. Qui cum postea interfectum illum spiritu oris Christi viderint, intelligent vera esse quae de eo ante praedicta sunt, et dicent omnia qugae sequuntur, eadem intelligentia, qua exposuimus super diabolum. Quod autem dicit, exspoliabunt te omnes reliqui populi propter sanguinem hominum, et impietatem terrae, et civitatis, et omnium habitantium in ea, reliquos populos sanctos intelligamus, qui Antichristo non servierunt, a quibus exspoliabitur impius propter impietatem quam exercuit in universam terram, et vastationem civitatis Ecclesiae, et persecutionem omnium, qui habitaverunt in ea.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
