Latin
2.10.49 to 2.10.60
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.10.49-60
Unproofread scanNot analysed yet
Tanta enim vastitas, et tanta impietas in fine rerum, Antichristo saeviente, grassabitur in Ecclesiis, et multiplicata iniquitate multorum, in tantum refrigescet charitas (Matth. XXIV), ut Dominus qui cordis arcana cognoscit, et quod futurum est, non ignorat, dixerit: Putas, veniens Filius hominis inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8)? Possumus quoque secundum Joannem apostolum (qui scribit: Sicut audistis quia Antichristus veniet, nunc autem Antichristi multi sunt (I Joan. II, 18); unde et cognoscimus quoniam novissima hora est) omnes haereticos, et universum dogma perversum arrogantium sibi scientiam, et simplicitatem Ecclesiae contemnentium, qui nihil perducunt ad finem, sed delectantur mortibus plurimorum, arrogantes 616 et superbos dicere, et totam continentiam capituli super eorum intelligentiam temperare: qui vere multiplicant sibi non sua, et quasi gravissimum lutum et ponderosam torquem, qua pertrahantur ad poenas, sibi congregantes, spoliant gentes multas, et effundunt sanguinem hominum, et impietatem exercent in Ecclesiam, et in omnes habitatores ejus. Sed reliqui populi, ecclesiastici videlicet viri, qui non fuerint eorum errore decepti, subito consurgent, et evigilabunt quasi de gravi somno, et mordebunt eos, et insidiabuntur illis, et habebunt eos in praedam. Quidam putant hoc quod dicitur: Vae qui multiplicant sibi quae non sunt sua, et caetera, de divitibus posse accipi, qui possessionum terminos dilatam, et ea quae non sunt hominis, hominis arbitrantes, congregant sibi, a quibus subito relinquentur. Quod autem non sit hominis, id est, animalis rationabilis, terrena possessio, et Dominus demonstrat, dicens: Si in alieno non fuistis fideles, quod vestrum est, quis dubit vobis (Luc. XVI, 12)? totumque capituli textum super hac persona edisserunt. Sed nescio an possint quaestionis et solutionis propheticae ordinem servare.