# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.11.1-17

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 2.11.1 to 2.11.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.11.1

(Vers. 9.) « Vae qui congregat avaritiam malam domui suae, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali, cogitasti confusionem domui tuae: concidisti populos multos, et peccavit anima tua. Quia lapis de pariete clamabit, et lignum quod inter juncturas aedificiorum est, respondebit. » LXX: « O qui multiplicat avaritiam malam domui suae, ut ponat in excelso nidum suum, et cruatur de manu malorum, cogitasti confusionem domui tuae: consumpsisti populos multos: et peccavit anima tua; propter quod lapis de pariete clamabit, et scarabaeus de ligno loquetur ea. » Adhuc ad ipsum sermo est, qui sibi coacervet mala, et divitiarum multitudinem non intelligat causam esse ruinae suae domus; simulque per metaphoram superbiae arguitur, quod ad avium similitudinem in excelso posuerit nidum suum, et arbitratus sit erui sede manu mali, id est, nunquam venire in hostium potestatem; quod superbiae consilium, et arrogans cogitatio finem habuit ignominiam. Interfecisti populos multos, et in aliis occidendis contra animam tuam desaevisti, et in tanta [Al. in tantum] crudelitate bacchatus es, ut, si dici potest, lapides civitatis et ligna parietum quos subvertisti, tuam ferociam clamitent. Tale quid et Dominus in Evangelio contra Pharisaeos objurgantes, quare non increparet pueros acclamantes sibi: Hosanna in excelsis filio David, benedictus qui venit in nomine Domini, Hosanna in …- celsis. Non legistis, inquit, quia scriptum est (Psal. VIII, 3): Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Et si isti tacuerint, lapides clamabunt (Matth. XXI, 9, 16). Licet enim plerique ita intelligendum putent: si Judaei tacuerint, multitudo me gentium confitebitur: tamen haec est expressior et verior intelligentia: etiamsi homines tacerent [Al. taceant], et signorum meorum multitudinem lingua invidens non loquatur, tamen lapides ipsi, et fundamenta murorum, et parietum aedificatio meam poterunt magnitudinem personare.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
