Latin
2.11.31 to 2.11.44
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.11.31-44
Unproofread scanNot analysed yet
Mala autem dicitur avaritia, ad distinctionem bonae, ut sit bona avaritia doctoris ecclesiastici, qui nunquam satiatur multitudine sectatorum, et quanto plures habuerit discipulos, tanto magis ad doctrinae studium concitetur. Vae ergo ei qui multiplicat sibi avaritiam pessimam, ut congreget domui suae conventicula perversa, et ponat in alto nidum suum, ut eruatur de manu malorum. Pollicentur enim et diabolus et Antichristus et haeretici, eos qui suum dogma suscipiant, fore in coelestibus possessuros regna coelorum, et gehennae incendia non sensuros. Et cum haec repromiserint, consilium ipsorum ad perfectum venire non poterit: sed erit consilium confusionis et ignominiae domus [Al. domui] eorum, postquam quae fuerant repromissa, falsa ipse rerum finis ostenderit, cum [Al. tunc] probabitur confusionis esse consilium, non salutis. Iste, ut diximus, perversitatis doctor consumpsit populos multos, et quanto plures habuit in comitatu suo, tanto magis deliquit contra animam suam. Denique Ecclesiae ejus lapides, et κάνθαρο:, id est, scarabaeus de ligno, clamabunt contra avaritiam superbi, eo quod omnes gentes sua persuasione deceperit. Lapides, stolida corda credentium doctrinis haereticorum possumus intelligere, et scarabaeum de ligno, magistros quosque perversos, qui turpis lucri gratia assumentes praedicationem crucis, loquuntur ex utero. Deus enim eorum venter est, et omnia ciborum causa faciunt, qui rediguntur in stercus (quia scarabaeus vel cantharus vermis est stercoris); et ad hoc tantum assumunt crucem, ut avaritiam et superbiam magistri sui diaboli doceant ore vipereo. Si quando videris haereticorum quempiam, quasi recondita et occulta mysteria contra Ecclesiam loqui, et domum diaboli domui praeferre Christi, dicito: Lapis de pariete clamat, et cantharus de ligno loquitur. Legi in cujusdam volumine, propterea cantharum super haereticis intelligi, quia dogmata habeant stercori comparanda. Unde et Apostolus, doctrinae veteris errorem dicit se reputasse in scybala, id est, in stercora (Philipp.