# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.11.45-60

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 2.11.45 to 2.11.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.11.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.11.45

III). Non quod lex vetus, ut Manichaei arbitrantur, ad comparationem Evangelii scybala computetur (quod impium est dicere, cum unius Dei utrumque sit Testamentum), sed quod doctrinae Pharisaeorum, et praecepta hominum, et Deuterosis (δευτερώσεις) Judaeorum stercora dicantur ab Apostolo. Scio quemdam de fratribus, lapidem, qui de pariete clamaverit, intellexisse Dominum Salvatorem, et scarabaeum de ligno loquentem, latronem qui Dominum blasphemaverit: quod licet pie possit intelligi, tamen quomodo cum universo prophetiae contextu possit aptari, non invenio. Sunt nonnulli qui putent cantharum de ligno loquentem, et ad Salvatoris personam referri posse, quod impium esse ex ondine ipso sermonis apparet. Cantharus enim de ligno loquetur ea, non intelligitur in bonam, sed in malam partem, id est, loquetur avaritiam pessimam multiplicantis adversus domum suam, et confusionem diaboli, et caetera quae de iniquitate ejus et scelere praecesserunt. Quod autem ait Aquila, et massa de ligno respondebit, Massam referimus ad illum sensum, quem Dominus posuit in Evangelio: Cavete vobis a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI, 11). Cumque dubitarent apostoli, et quidnam esset, scire non possent, evangelista interpretatus est. dicens: Dixerat autem eis de doctrina Pharisaeorum. Recte igitur doctrina haereticorum de ligno loquitur; aliter enim persuadere non possunt, nisi gloriam ligni suae perversitati praeferant. Necnon et illud quod dixeramus: Quia lapis de pariete clamabit, sicut vermis in ligno loquens [Al. loquitur], vel lapis de pariete vociferabitur, et σκώληξ de ligno loquetur ea, quidam e nostris vermem in ligno loquentem illum esse aiunt, qui dicit in Psalmo: Ego autem sum vermis et non homo (Psal. XXI, 7); et avem vocalem ad ejusdem personam referunt, qui ait: Factus sum quasi passer solitarius in tecto (Psal. CI, 8), et caetera his similia.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
