# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.12.1-17

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 2.12.1 to 2.12.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.12.1

(Vers. 12 seqq.) « Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate: nunquid non haec sunt a Domino exercituum? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient: quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini quasi aquae operientes mare. » LXX: « Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitatibus: nonne haec sunt a Domino omnipotente? et defecerunt populi multi in igne, et gentes multae coangustatae sunt: quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini, quasi aquam ad operiendum maria. » Nulli dubium est quin juxta litteram adhuc contra Nabuchodonosor loquatur sermo propheticus; et plangat eum quod aedificet Babylonem in sanguinibus, et plurimorum ruinis ac mortibus illius moenia construat. Qui quia hoc fecerit urbi, quam in sanguinibus construxerat, postea quae a Domino inferantur, auscultat. Sequitur enim: Nunquid non haec a Domino sunt exercituum? id est, quae dicuntur. Laborabunt populi in multo igne, et gentes in vacuum, id est, incensa Babylone, frustra populi laborabunt, et nitentur in nihilum, et deficient populi gentis Chaldaicae. Quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini, id est, cum Babylon fuerit eversa, manifesta fiet omnibus potentia virtutis Dei, quasi aquae operientes mare: sic gloria Domini terra universa complebitur, sicut aquae alveum et fundum contegunt maris. Haec ut divinius, juxta litteram. Caeterum perspicuum est, quod et diabolus, et Antichristus, et haereticorum perversa doctrina aedificent civitatem in sanguinibus, id est, Ecclesiam suam in eorum quos deceperunt, interitu, et praeparent urbem in iniquitatibus, loquentes contra Deum iniquitatem, et ponentes in excelso os suum. Quod cum fecerint, manifeste ostenditur, quia ex semetipsis aedificent civitatem in sanguinibus, et praeparent eam in iniquitatibus. Sequitur enim: Non sunt haec a Domino omnipotente? id est, talis aedificatio non est a Domino Sabaoth, quem nunc LXX interpretati sunt, omnipotentem.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
