# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.13.21-33

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 2.13.21 to 2.13.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.13.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.13.21

Pro quo interpretatus est Symmachus et quinta editio, ut videret ignominias eorum. Dicuntur autem haec per metaphoram ebrii hominis, et nuditate turpati, quod Nabuchodonosor omnes inebriaverit calice furoris sui, cunctosque exspoliatos viderit et captivos, et illi qui quondam gloriosi fuerant, in ultimam redacti sint servitutem; hoc enim est quod ait: Repletus est ignominia pro gloria, ut subaudiatur amicus, et proximus, sive consors regni, qui tuum, o Nabuchodonosor, calicem bibit. Unde quia inebriasti plurimos, tu quoque bibe de calice Domini et consopire: circumdaberis suppliciis dexterae Domini, et cum ignominia vomitus tui omnia quae absorbueras, egeres, et de sublimi gloria ad ultima deduceris mala. Quia iniquitas Libani operiet te; superbia, inquit, tua et eversio templi, et rapina sanctuarii te depopulabitur atque vastabit. Et quia semel nominaverat montem Libanum, sub ejusdem translatione victimas, et sacrificia, vel certe multitudinem populorum, quae interfecta est in Jerusalem, animalibus vel bestiis comparat, dicens: Et vastitas animalium opprimet te. Hoc autem omne patieris, quia vastasti Judam, subvertisti terram repromissionis, et civitatem Jerusalem omnesque habitatores ejus. Adivi Liddae quemdam de Hebraeis, qui sapiens apud illos, et δευτερώτης vocabatur, narrantem hujusmodi fabulam: Sedecias, inquit, a Nabuchodonosor rege caecatus in Reblatha, boc est, Antiochiae, variisque irrisus modis, ductus est Babylonem (IV Reg. XXV; Jerem. XXXIX). Ubi cum quadam die Nabuchodonosor convivii festa celebraret, jussit ei dare potionem, qua hausta, venter potantis solveretur in fluxum: ac subito introductum ante ora epulantium, compulsumque vi ventris pollutum esse stercore, et hoc esse quod nunc hic Scriptura dicat: Vae qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem ejus, et ignominiam pro gloria: quod scilicet ille qui rex potentissimus fuerat ad tale dedecus per eum sit deductus.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
