# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.13.49-66

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 2.13.49 to 2.13.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.13.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.13.49

XXVI, 39). Rursum videns se esse in AEgypto, et aquas non posse mundari, nisi ipse potasset, ait: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Ibid.). Haec propterea, quia diabolus subversione et poculo turbido ac perversis quibus· que doctrinis inebriet proximos, id est, rationale animal, et faciat eos quos deceperit, respicere ad speluncas suas. Ecclesiae enim dogmata libera sunt: die gratulantur et lumine. Qui autem inebriantur, nocte inebriantur (I Thess. V, 7); et qui eos inebriant, non ducunt in atria Domini, quae nulla tectorum premuntur umbra, sed in speluncas. Fecerunt enim domum Patris quae fuerat domus orationis, speluncas latronum (Matth. XXI), pollicentes initiationes quasdam et mysterio, et recondita solumque haereticis nota secreta, de quibus loquitur et Isaias: Et manufacta omnia abscondent, inferentes in speluncas et in scissuras petrarum et foramina terrae (Isa. II, 18, 19). Non ingrediamur ergo in speluncas haereticorum, nec abscondamur ibi, ubi impius Saul stercora doctrinarum suarum egerere consuevit (I Reg. XXIV): sed magis ascendamus ad speluncam excelsam montis Sina, ubi et Elias vidit Dominum (III Reg. XIX), et Moyses posteriora ejus ante conspexit (Exod. XXXIII). Et Isaias de Domino clamitans: Hic habitabit, ait, in spelunca excelsa (Isa. XXXII, 16). Si quis autem non habet poculum turbidum et doctrinam haereticam, et magister Ecclesiae est, et omnia facit turpis lucri gratia, et vendit columbas in templo, hoc est dona sancti Spiritus, et in cathedra sacerdotali liberas suffocat aves, iste non facit quidem domum orationis speluncam latronum, sed facit domum Patris domum negotiationis. Post haec sequitur: Saturitatem ignominiae pro gloria bibe tu, et commovere, id est, o diabole, o dogma perversum, o haeretice, qui te putabas calicem esse aureum, quo inebriantur omnes gentes, ut viderent speluncas et secreta tua, pro gloriae magnitudine replere saturitate ignominiae, et reputare in vas fictile opera mannum figuli;

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
