# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.13.86-96

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 2.13.86 to 2.13.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.13.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.13.86

postquam finis advenerit, pro ea gloria qua se magnificaverat, implebitur ignominia. Implebitur autem, quia Libet suppliciorum calicem, et commovebitur, nequaquam firmus in malitia sua, sed trepidus, et sero poenitens. Circumdabit enim eum calix dexterae Domini, qui est Dominus atque Salvator, quando interfecerit eum spiritu oris sui, et destruxerit illuminatione adventus sui. Tunc omnis ignominia quam sibi cogitationibus, factis, sermonibus congregavit, veniet super gloriam ejus; ut quantum ante putabatur inclytus, tantum postea ignominia plenus sit. Blasphemavit enim in Deum, et impietas quam exercuit in Libano, operiet eum, et multorum hominum furor, qui adversum Dei Ecclesiam debacchati sunt, ipsi imputabitur; nec poterit elevare cervicem, sed terrore deprimetur in terram. Multos enim homines interfecit, et lotum orbem, id est, Ecclesiam Christi et habitatores ejus sua impietate vastavit. Sciendum igitur et hoc capitulum, quod nunc exposuimus, id est; Vae qui polum dat proximo suo subversione turbida; et priora tria in quibus dictum est: Vae qui multiplicat sibi quae non sunt sua, et: Vae qui congregat avaritiam malam domui suae et: Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et juxta historiam, et juxta anagogen, vel adversum Nabuchodonosor, vel adversus diabolum et Antichristum et haereticos posse aequaliter accipi.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
