# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.15.47-60

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 2.15.47 to 2.15.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.15.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.15.47

Dicamus et illud, ne lectorem videamur celasse quod novimus spiritum et ventum apud Hebraeos eodem appellari vocabulo, id est, RUA (ΠΠ), et pro sensu loci, vel spiritum accipi solere, vel ventum. Ergo et in hoc loco spiritum vel pro vento accipere possumus, quod simulacra inanimata sint. Quod autem spiritus accipiatur pro anima, manifeste significat Salvatoris oratio: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII.46). Neque enim Jesus aut perversum spiritum (quod cogitare quoque nefas est), aut Spiritum sanctum, qui et ipse Deus est, Patri poterat commendare, et non potius animam suam, de qua dixerat: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI. 38. et Marc. XIV. 34). Et: Nemo potest eripere animam meam a me: sed voluntate mea depono animam meam, et sponte mea rursum assumo eam (Joan. X, 17, 18). Spiritus intus alit; totamque infusa per artus, Mens agitat molom, et magno se corpore miscet;

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
