# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.2

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.2

Vers. 3, 4. « Et factum est judicium et contradictio potentior: propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium: quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.·» LXX: « Contra me factum est judicium, et judex accipit: propterea lacerata est lex, et non pervenit ad finem judicium: quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. » Adhuc propheta vel populus loquitur ad Dominum, quod non veritate adversus se, sed potentia judicatum sit, et nihil ex lege et justitia sustinuerit. Unde et ipsum judicium non habuerit finem suum. Finis autem judicii est judicare juste. Et hoc quare loqui audeat, in consequentibus monstrat, dicens: Quia impius Nabuchodonosor praevaluit adversus justum Judam (IV Reg. XXIV), et hanc esse causam, quod dixerit judicium non pervenisse ad finem; quia iniquum sit et perversum, ut Josias rex justus a rege AEgyptio trucidetur (IV Reg. XXIII); ut Da niel, Ananias, Misael, et Azarias, serviant (Dan. III); et imperet Babylonius imperator, et inter scorta et concubinas suas Balthasar potet in phialis Dei (Dan V). Haec propheta de suorum temporum statu (sequimur enim quia semel voluisti et historiae vilitatem). Caeterum juxta LXX communis ad Deum querela sanctorum est, quare contra eos injustum judicium fiat, et innoxium in persecutionibus sanguinem fundant: ac [Al. at] si quando ante tribunal steterint judicium saecularium, judex, acceptis muneribus, condemnet insontem, et reum liberet. Quod quidem non solum de judicibus saeculi, sed interdum de Ecclesiarum quoque principibus dici potest, quod propter munera lacerent legem, et non perducant usque ad finem judicium, et impius praevaleat adversus justum: et magis in judicio peccatum divitis, quam pauperis veritas defendatur. Unde querimonia est, judicium exire perversum; sed non debemus super hac rerum inaequalitate turbari, videntes et in principio mundi ab impio Cain interfectum Abel justum (Gen. IV), et postea exsultante Jacob, regnare in domo patris Esau (Gen. XXVIII), et AEgyptii luto et latere affligunt filios Israel: et Dominus contra quem nunc querela dirigitur, crucifigitur a Judaeis (Joan. XIX), et Barabbas latro eligitur (Joan. XVIII). Dies me deficiet, si voluero enumerare quomodo in ista saeculo, impiis praevalentibus, opprimantur justi.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
