# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.4.84-92

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 2.4.84 to 2.4.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.4.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.4.84

X, 4, 5). Si quae igitur fuerint, vel in sermonibus, qui promittunt altitudinem et magnitudinem se habere contrariam veritati, munitiones, vel in omni gloria atque divitiis et fortitudine, quae laudatur in saeculo, omnia destruentur, et sermo Dei universae munitioni illudet. Et mittet aggerem, et obtinebit eam per aggerem, et terrena quae profert, arguens eam fragilitatis in his quibus sibi videbatur prius aliquid habere fortitudinis. Cum autem hoc fuerit expletum, tunc spiritus convertetur, et nequaqnam puniet ut ante punierat, sed pertransiens peccatores rogabit pro eis, et reconciliabit eos pristino Domino: in quibus omnibus ostenditur fortitudo, quae [Al. qui] tanta perfecerit, Dei nostri. Cernitis quam confragosa loca sint, et adversa historiae veritati. Et quomodo ea quae secundum litteram super Chaldaeis interpretati sumus, nunc juxta tropologiam videantur sonare clementiam et libertatem eorum qui de Chaldaeorum manibus evaserint. Historia stricta est, et evagandi non habet facultatem. Tropologia libera, et his tantum legibus circumscripta, ut pietatem sequatur intelligentiae, sermonisque contextum, nec in rebus multum inter se contrariis violenta sit copulandis.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
