Latin
2.5.38 to 2.5.47
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.5.38-47
Unproofread scanNot analysed yet
et tyranni ridiculi ejus sint, et de omni munitione rideat, et comportet primum aggerem, et postea capiat eam; et tantae superbiae sit, ut contra Creatorem suum audeat resistere, et se facere quasi deum, qui prius audacter loquebatur ad Dominum; et se, vel suum populum, sive eos ex quorum persona querebatur, justos esse memorarat: nunc in blandimentorum verba prorumpit et ait: Ergone tu a principio es, Domine Deus meus, sancte meus? quodque non morimur, nec capimur a tanto hoste, tuae clementiae est. Tu enim, Domine, constituisti eum quasi carnificem; et fortem fecisti eum, ita ut aut nullus aut rarus ejus possit resistere fortitudini. Porro secundum LXX hoc quod in line dicitur: Et plasmavit me, ut arguerem in disciplina ejus, ad personam prophetae referri potest, ut sit sensus: Ego autem propterea inspiratus sum in prophetam, ut arguam delinquentes, et doceam Domini disciplinam. Quidam de [Al. a] Domino dici putant, qui a Patre idcirco plasmatus sit, et corpus assumpserit, ut doctrina Dei Patris homines erudiat. Sed hoc quam discordet a contextu superiorum, et totius loci continentia, non tam mei erit judicii, quam lectoris.