# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.6.20-43

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 2.6.20 to 2.6.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.6.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.6.20

Novi quia nihil tibi placeat injustum, et oculi tui ab omni iniquitate sint puri, nec videre possis dolores eorum, qui injustitiae sunt subjecti. Verumtamen causam invenire non possum, cur Abel justum Cain occidat injustus (Gen. IV), et taceas? Cur saeviente ceto, et omnia devorante, non solum minores pisciculi, sed ipse quoque tuus devoretur Jonas (Jonae II)? Quare impius vincit, et justus vincitur? Nec hoc dico quod noverim quemquam justificari in conspectu tuo, et absque peccato esse, et humanae fragilitatis ignarus sim; sed quomodo Sodoma et Gomorrha comparatione Jerusalem justae sunt. Et Publicanus in evangelio Pharisaei collatione fit justior (Luc. XVIII): ita et iste qui opprimitur a diabolo, peccator quidem est; sed opprimente se justior est. Quare igitur non est mensura, nec pondus, ut si semel justus opprimitur et subjicitur, non impio, sed justiori se subjiciatur? Dicam quidquam sine te fieri, et te nolente, tantum posse impium? hoc sentire blasphemum est. Cum itaque tu sis universitatis rector et Dominus, tu ne cesse est facias quod sine te fieri non potest. Et haec dicit non quod ipse propheta sic sentiat ut supra testatus sum; sed quod impatientiam humanam in sua persona exprimat: sicut frequenter videmus Apostolum varias hominum in se recipere sententias, et nunc dicere: Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Et quasi incipiens sit: Fratres ego non arbitror me comprehendisse (Phil. III. 13); et, Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 9). Ac rursum quasi perfectus sit: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus (Philipp. III, 15), cum utique non sit unius atque ejusdem, dicere se ex parte cognoscere, et esse perfectum.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
