Latin
2.6.44 to 2.6.53
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.6.44-53
Unproofread scanNot analysed yet
Ac ne forsitan putes non Apostolicae consuetudinis, sed nostri hoc esse argumenti quod ipse loquitur ad Corinthios: Hoec autem, fratres, transfigurati me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis (I Cor. IV, 6). Alioquin quomodo potest sic habere Deus homines quasi pisces maris, et velut reptilia quae non habent principem: cum angeli singulorum quotidie videant faciem Patris qui in coelis est (Matth. XVIII): et circumdet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiat eos (Psal. XXXIII). Sicut igitur in hominibus etiam per singulos Dei currit providentia, sic in caeteris animalibus generalem quidem dispensationem et ordinem, cursumque rerum intelligere possumus. Verbi gratia, quomodo nascitur piscium multitudo, et vivat in aquis, quomodo reptilia et quadrupedia oriantur in terra, et quibus alantur cibis. Caeterum absurdum est ad hoc Dei deducere majestatem, ut sciat per momenta singula quot nascantur culices, quotve moriantur, quae cimicum et pulicum et muscarum sit in terra multitudo, quanti pisces in aqua natent, et qui de minoribus majorum praedae cedere debeant. Non simus tam fatui adulatores Dei, ut dum potentiam ejus etiam ad ima detrahimus, in nos ipsos injuriosi simus, eamdem rationabilium quam irrationabilium providentiam esse dicentes. Ex quo liber ille apocryphus stultitiae condemnandus est, in quo scriptum est, quemdam angelum nomine Tyri praesse reptilibus: et in hanc similitudinem piscibus quoque et arboribus, et bestiis universis proprios in custodiam angelos assignatos.