# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.7.1-13

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 2.7.1 to 2.7.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.7.1

(Vers. 15 seqq.) « Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum: super hoc laetabitur et exsultabit. Propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus: propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non cessat [Vulg. parcet]. » LXX: « Consummationem in hamo sublevavit, et attraxit eum in reti suo, et congregavit eum in sagenis suis: propter hoc laetabitur et gaudebit: propterea immolabit [Al. immolavit] sagenae suae, et incendet reti suo, quia in ipsis incrassavit partem suam, et escae ejus electae: propterea expandit rete suum, et semper interficere gentes non cessat. » Quia supra pisces nominaverat, dicens: Et faciet homines quasi pisces maris, et quasi reptile, quod significantius dicitur in Hebraeo REMES (), id est, κινούαβvov, omne videlicet quod moveri potest, idcirco μεταφοράν piscium servat in caeteris, ut quomodo piscator mittit hamum, et rete et sagenam, ut quod hamus non potuit rete comprehendat, quod evaserit rete sagenis latioribus circumdetur: ita et rex Babylonius cuncta vastaverit, et universum hominum genus suam praedam fecerit (Dan. III). Porro quod ait: Laetabitur atque gaudebit, et immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo, idolum significat quod fecit in campo Dura [Al. Duram] et simulacrum Belis, cui quasi grandi sagenae immolavit pinguissimas victimas, totas quas vicerat nationes ad cultum ejus cogens. In ipsis quippe. hoc est, in idolis suis incrassatum esse se credens, et suam partem, id est, omnes se habere divitias, quasi grandes pisces etiam principes quosque atque reges suo subjugavit imperio, quas escas electas vocat. Et quia semel piscatione opulentissima saturatus est, et sagenam suam, id est, suum replevit exercitum, propterea gentes interficere, id est, semper pugnare, et jugulare non cessat.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
