Latin
2.9.1 to 2.9.18
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.9.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 2 seqq.) «Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum, quia adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum: quia veniens veniet, et non tardabit: ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso. Justus autem in fide sua vivet. »LXX: «Et respondit ad me Dominus, et dixit: Scribe visionem, et manifeste in buxum [Al. buxo] ut persequatur qui legit ea: quia adhuc visio [Al. visioni] in tempus, et orietur in finem, et non in vacuum. Si defecerit, sustine cum, quia veniens veniet, et non tardabit: si retraxerit se, non placebit animae meae in eo. Justus autem ex fide mea vivet. »Pro tabulis et buxo, quod Hebraice dicitur ALLUOTH (nTISn) [Αl. LUTH] Symmachus interpretatus est paginas. Et ubi Septuaginta posuerunt: Justus autem ex fide mea vivet, omnes aequaliter transtulerunt, ex fide sua vivet. Denique Symmachus significantius interpretans ait: Justus autem per fidem propriam suam vivet, quod Graece dicitur,*0 δίκαιος xft έαυτου π(στβ. ι ζήσει: BAEMUNATHO (WO*a) quippe quod interpretatur in fide sua, si JOD et non VAU litteram haberet in fine, ut Septuaginta putaverunt, et legeretur BAEMUNATHI (iTOOG) transtulissent, in fide mea. Nunc autem similitudo litterae VAU et JOD, quae mensura tantam inter se distant, causa erroris fuit. Hoc quare dictum sit, sequens disputatio comprehendit. Juxta repromissionem quae ad sanctum virum in Isaia fit, dicens: Adhuc loquente te, dicam, ecce adsum (Isa. LXV, 24), nunc quoque prophetae respondit Dominus, et praecepit ut scribat visionem, et digerat [Al. dirigat] eam super tabulas, id est, manifestius scribat. Tabulas autem puto illas, de quibus et Apostolus loquitur ad Corinthios: Epistolas nostra vos estis, scripta in cordibus nostris: quae cognoscitur et legitur ab omnibus;