# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.9.19-38

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 2.9.19 to 2.9.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.9.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.9.19

manifestati, quoniam extis epistola Christi, ministrata [Al. manifestata] a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei viventis, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 2, 3). Sed et Salomon tale quid significat in Proverbiis dicens: Describe eam super latitudinem cordis tui (Prov. III, 3). Scribere autem jubetur planius, ut possit lector currere, et nullo impedimento velocitas ejus, et legendi cupido teneatur. Et hoc praecipit, quia adhuc visio procul est, et in tempore constituto. Et cum finis rerum advenerit, tunc etiam ille veniet, et probabitur prophetia vera opere completa. Quod si forte pro cupiditate tua, o lector, et videndae visionis ardore, paululum tibi visum fuerit moram facere quod promissum est, noli desperare venturum; sed exspecta patienter; me enim habes, qui libi polliceor et dico: Veniens veniet, et non tardabit. Si quis autem incredulus est hujus sponsionis meae, dicente, veniens veniet, et non tardabit, coeperit ambigere, et in se tacitus fluctuare, putans non esse venturum quod moratur ad tempus; hic meae animae displicebit, juxta illud: Neomenias et Sabbata vestra odit anima mea (Isa. I, 13). Quod autem animam suam Deus dixit, promente et cogitatione debemus accipere, ut sit intellectus: meo sensui displicebit. Sicut autem displicebit ille qui, me promittente, dubitaverit venturum esse quod spondeo; ita justus qui crediderit promissioni meae, vivet in fide sua. Hi quasi lineis capituli hujus pictura descripta est. Quod autem dicit, hujuscemodi est, ita duntaxat ut et translationem Septuaginta misceamus. Scribe in corde tuo, et quasi parvuli qui prima elementa accipiunt litterarum, curvos apices et trementem manum in buxo erudiunt, et ad recte scribendum meditatione consuescunt: ita tu quoque qui ex persona ambigentis loculus es populi, in tabulis cordis tui et in buxo pectoris scribe quod dico.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
