Latin
3.10.21 to 3.10.31
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.10.21-31
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque commota fuerint, virtus sermonis et praesentia Dei respicit cunctas animae gentes, quas cogitationes et multiplices in diversa sententias possumus intelligere, quae illico dissolvuntur ac tabescunt. Si quid etiam adversum scientiam Dei se exaltaverat in terra, et sensum occupaverat audientis, hoc praecedente sermone, et adventu Dei, confringetur atque conteretur. Montibus autem confractis contritisque ad aspectum Dei, colles liquido consumentur, et redigentur ad nihilum. Non enim sunt montes Dei, sed montes saeculi. Sempiternum enim iter Dei respiciens ad ea quae suus sermo praecedit, et fortius collibus saeculi, consumet et destruet eos. Possunt autem montes et daemones intelligi, qui versantur in haereticis, et elevant se contra scientiam Dei: colles quoque aliae daemonum fortitudines, quae faciunt homines corporum pulchritudinem, dignitates, divitias, nobilitatem generis, caeteraque mundi bona admirari. Licet videre post adventum sermonis Dei, et Dei Patris praesentiam, quomodo humanae animae commoveantur, et omne quod terrenum est, dissolvatur, et cogitationes pristinae redigantur ad nihilum. Tunc destruuntur daemones, tunc saeculi altitudines ad nihilum deducuntur, et omnis haereticorum scientia, quae primum tumebat, ad Dei sermonis adventum humiliatur, conteritur atque consumitur. Et quod prius pulchrum et maximum videbatur, quasi despectum abjicitur et parvum. Et hoc fit propter adventum Dei et hospitium Christi, juxta quod alibi scriptum est: Inhabitabo in eis, et inambulabo, et ero Deus eorum, et ipsi erunt mihi populus (Levit. XXVI, 12).