# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.11

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.11

(Vers. 7.) « Pro iniquitate vidi tentoria AEthiopiae, turbabuntur pelles terrae Madian. » LXX: « Pro laboribus vidi tabernacula. AEthiopum: pavebunt et tabernacula terrae Madian. » AEthiopes tetri [Al. teterrimi] et amantes tenebras, et ab omni luce alieni, qui draconis carne vescuntur (de quo scriptum est: Dedisti eum escam populis AEthiopibus [Psal. LXXIII, 14]), daemones intelliguntur, quorum fit tabernaculum quicunque in hoc saeculo propter honores et divitias laborarit: quod significanter sub uno verbo iniquitatis ostenditur, « Omnis enim dives, aut iniquus, aut haeres iniqui est. » Vide homines maria transire, ante potentum excubare fores, pati omnia quae servorum conditio vix patitur, ut divitias congregent, ut aliquam accipiant dignitatem; et postquam hoc fuerint consecutitradere se luxuriae et voluptatibus et omni iniquitati, ut quod avaritia congregavit, luxuria consumat. Isti ergo pro laboribus suis efficiuntur hospitium daemonum, et qui templum Dei esse debebant, fiunt tabernaculum AEthiopum. Sed et hoc quod sequitur: Turbabuntur pelles terrae Madian, sive pavebunt et tabernacula terrae Madian, eosdem intellige tabernacula AEthiopum, et tabernacula terrae Madian. Postquam enim ditati fuerint, et per fas ac nefas ad altissimum gradum conscenderint, tunc conscientia peccatorum suorum, semper mortem, semper judicium formidabunt, et ad levem febriculam, quasi latrones in carcere, ita de aeternis suppliciis suspirabunt. Madian autem in lingua nostra sonat ex judicio, id est, condemnationem, et ostenditur quod metu judicii aeternarumque poenarum semper in formidine sint, et cruciatus quos sentiunt se [Al. se sciunt] mereri, pavore quotidiano sustineant.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
