# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.12.32-59

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 3.12.32 to 3.12.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.12.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.12.32

Quod autem a Domino fundatur super flumina, et praeparatur super mare, utique in bonam partem accipitur. Necnon et illud quod de vinea dicitur quae translata est de AEgypto: Extendisti propagines ejus usque ad mare, et usque ad flumina flagella ejus (Psal. LXXIX, 12), usque ad mare puto quod in bonam partem possit accipi. Et dicimus verba divina quae manifestiora sunt, et quasi potum sitientibus praebent, haec dici flumina: ea autem quae plena sunt sacramentis, et in profundo posita (de quibus dicit Apostolus: O profundum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI, 35) I et Propheta consonat: De profundis clamavi ad te. Domine (Psal. CXXIX, 1), mare in Scripturis appellari. Hoc de eo quod possit et mare in meliori parte sentiri. Quod autem accipiatur et in contrario, multa testimonia sunt, de quibus illud et in Psalmis est: Hoc mare magnum et spatiosum; ibi naves pertransibunt, animalia parva cum magnis. Draco iste quem formasti ad illudendum ei (Psal. CLI, 20. 26). Et de Evangelio quando Salvator increpuit ventos et mare, et dixit ei: Tace et obmutesce (Marc. IV, 39). Quod enim increpatur, malum est, juxta illud Zachariae: Increpet Dominus in te, diabole (Zach. III, 2). Et ad Timotheum: Argue. consolare, et increpa (II Tim. IV, 2). Propheta itaque sciscitante: Nunquid in fluminibus iratus es. Domine, aut in fluminibus furor tuus, vel in mari impetus tuus? nos dicamus si AEgypti flumina sunt, et mare Rubrum atque sanguineum; irascitur Dominus et percutit ea, et toto impetu fertur in gurgites, elevantes se contra scientiam Dei. Unde mare vidit et fugit (Psal. CXIII), praesentiam Dei ferre non sustinens. Et Jordanis reversus est retrorsum, cedens gloriae populi transeuntis, qui et ab Elia scinditur et ab Elisaeo. Ut autem manifestius loquar, haereticorum eloquentiam quae contra veritatem et Ecclesiam fluit, intellige flumina, quibus irascitur Dominus.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
