# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.12.60-81

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 3.12.60 to 3.12.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.12.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.12.60

Animas vero eorum qui circumferuntur omni venio doctrinae, et semper malitia fluctuant, et salsis gurgitibus obruuntur, animadverte mare super quod impetus Domini fit, et sentiat ejus adventum, et sciat quibus terminis et obice concludatur, et audiat: In te conterentur fluctus tui. Quod si bona sunt flumina et bonum mare, lavatur in iliis Jesus, et Ecclesiam suam super hujuscemodi mare collocat. Post haec sequitur·: Qui attendens super equos tuos, et equitatio tua salus. Quaero equos super quos ascendat Dominus, et puto non esse alios nisi sanctorum animas, super quas ascendit sermo divinus, ut et ipsas salvet, et alios per eas. Ponamus equorum exempla. Sponsus loquitur iu Cantico canticorum: Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavit te, proxima mea (Cant. I, 8). Non quod Christus Ecclesiam, vel sermo Dei animam quam sponsam suam vocat, quadrigis comparet Pharaonis; sed quod omnis anima quamvis sancta sit atque perfecta. ad Deum comparata, quasi currus Pharaonis sit, et jumentum. Unde et Moyses loquitur ad Dominum: Ego autem sum άλογος. id est, irrationalis (Exod. IV, 10). Et David: Ut jumentum factus sum apud te (Psal. LXXII, 23). Non quod absolute jumentum sit; sed quod apud Deum jumentum sit. His equis illi contrarii sunt quos habet Pharao, et de quibus dicitur: Equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV, 1): hujuscemodi equitatio non salus est, sed perditio. Quaeramus et alios equos, quibus ascendit Dominus: In quarto Regnorum libro legimus, surrexisse mane ministrum Elisaei, et egressum vidisse exercitum ambientem civitatis muros, et equos et currus (IV Reg. VI). Et postquam ad preces prophetae aperti sunt oculi ejus: Aspexit, inquit, et ecce mons plenus equis, et quadrigis igneae in circuitu Elisaei, Diligenter attende quod equi videantur et currus, et tamen in tantis millibus equorum et curruum nullus ascensor: horum equorum ille erat auriga et ille rector de quo Psalmista canit: Qui sedes super Cherubim ostendere (Psal.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
