# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.18

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.18

LXX: « Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo. » Si simplicem interpretationem sequimur, ex praesentibus verbis profectus solis demonstratur et lunae: quod, juxta Isaiam, in futuro saeculo septuplum sol luceat, et luna solis fulgeat claritate (Isa. XXX, 26). Quia enim creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII), quae nunc vanitati subjecta est, propter cum qui subjecit eam in spem libertatis, cum in consummatione mundi omnis creatura fuerit liberata, liberabitur et sol et luna, et in suo stabunt ordine. Quod si voluerimus, solem justitiae Christum accipere, in cujus pennis sanitas est, et lunam, quae hujus solis splendore illuminantur, Ecclesiam: non difficile est dicere, quod lux vera, et lux hominum et splendor gloriae Dei, et splendor lucis aeternae eam illuminet: quae nunc in isto saeculo juxta prospera atque pressuras crescat atque decrescat. Cum autem sol fuerit elevatus, et juxta Apostolum, exaltaverit eum Deus, et donaverit ei nomen super omne nomen (Philipp. II): tunc etiam Ecclesia, quae in praesenti saeculo tenere suum ordinem non potest, ad ordinem debitum revertetur, et nequaquam mutabitur; sed fixo stabit gradu, et audiet cum Moyse Tu autem hic ita mecum (Exod. XXXIV, 2).

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
