# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.20

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.20

LXX: « In comminatione imminues terram, et in furore detrahes gentes. » Potest hoc in consummatione mundi accipi, quando, frequentibus bellis interfecta multitudine, rari homines reperientur, et hi qui noluerunt esse de populo Dei, sed gentes et ethnici permanserint, furore Domini deducantur ad Tartarum. Sed melius est, ut imminutam comminatione terram, interpretemur opera terrena, et eos qui constituti in Ecclesia, peccatores non exspectant, ut furore Domini corripiantur; sed audientes in Scripturis, quae supplicia impendeant peccatoribus, agunt poenitentiam, et paulatim imminuunt terram suam, ad coelumque proficiunt. Si quis nostrum comminationem Domini reformidat, huic terra imminuitur: qui autem perseverat in gentium numero, et non vult esse de his quorum terra decrescit, nec de populo Dei, de quo dicitur. Videbunt te, et parturient populi, iste cum gentibus detrahetur in poenam.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
