Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.22
Unproofread scanNot analysed yet
LXX: «Misisti in caput impiorum mortem. »Non putemus de hac dici morte communi qua omnes morimur, et mortuus est Abraham, et appositus est ad patres suos (Gen. XXV); et prophetae, et ipse Christus est mortuus (Joan. XIX), sed mors missa est in iniquos; ut qui prius vivebant iniquitati, mortui peccato, viverent justitiae (I Petr. II). Quod quidem et Anna in oratione sua significat: Dominus occidit et vivificat (I Reg. II, 6). Occidit enim peccatores, mittens in capita impiorum mortem, ut vivificet justitiae. Dicam aliquid audacius: Christus ad hoc venit in mundum, ut in capita iniquorum mitteret mortem. Et sicut ipse peccato mortuus est semel (I Petr. III): sic et illi morerentur iniquitati; et qui facti fuerant participes mortis hujus, vitae quoque participes flerent. Juxta Hebraicum autem ubi scriptum est: Percussisti caput de domo impii, caput, ut dixi, principem hujus mundi accipiamus: et domum ipsius, mundum, omnemque animam peccatoris, in qua diabolus habebat hospitium. Idcirco autem percutitur caput in domo impii, ut, illo percusso atque ejecto, fiat domus Dei, et habitebi justitia, et inambulet in ea. Et hoc dignum est sentire de Deo, qui egressus est in salutem populi sui cum Christo suo, ut, percusso hujuscemodi capite, ille fiat in nobis caput, qui est omnis viri caput et Ecclesiae suae. Si quis ergo impii se adhuc sentit domum, Filii Dei deprecetur adventum, ut conteratur in se impii caput.