# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.24.19-29

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 3.24.19 to 3.24.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.24.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.24.19

ossa mea] et subter me scateat; hoc est, libenter patior quod passus est Job, non solum carnes meas, sed medullas quoque ossium cupio tabefieri, et stratum meum putredine corporis et innumeris scatere vermibus, ut postquam hic pro peccatis meis haec sustinuero, requiescam in die amara, in die tribulationis, in die necessitatis et angustiae. Et ascendam ad populum accinctum nostrum, fortem videlicet, bellatorem atque pugnacem. Et pulchre, ascendam; ad accinctum enim populum semper ascenditur. Eleganterque nostrum: qui enim tribulatus est, et pressuras libenter sustinuit, et praesentibus malis futura praemia compensavit, nostrum audacter loquitur, ut juxta Abraham, Isaac et Jacob et ipse dormiat in senectute bona plenus dierum, et apponatur ad patres suos. Quod si quis dixerit: Ecce in historiae expositione dum nescis, allegoriae clausus es retibus, et tropologiam historiae miscuisti. Audiat non semper metaphoram historiae, allegoriam consonare: quia frequenter historia ipsa metaphorice texitur, et sub imagine mulieris vel unius viri de toto populo praedicatur. Et nunc ergo possumus dicere ex persona populi: Libenter captivitatem subeo, aequo animo angustias sustineo, et gravissimo Babyloniorum premor jugo, et quidquid ultimae et durae necessitatis est, gaudens patiar (Al. patior): tantum ut eo tempore requiescam quo maledices sceptris impii, et equi tui calcabunt lutum aquarum multarum, ut postea cum sanctis tuis Zorobabel et Jesu filio Josedec, et Esdra sacerdote, et Nehemia in terram repromissionis revertar. Hucusque ne omnino praetermittere historiam videremur, quodammodo vim fecimus intellectui, et in captivitatem traximus sententias non sequentes: nunc ad Septuaginta translatores, et ad expositionem tropologicam revertamur.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
