Latin
3.25.1 to 3.25.16
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.25.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
LXX. «Divisisti in stupore capita potentium. »Sicut Ecclesiae et omnis viri Christus est caput (I Cor. XI), ita cunctorum daemonum qui in hoc saeculo debacchantur, caput est Beelzebub princeps daemoniorum, et singulae eorum turmae habent capita et principes suos. Verbi gratia, spiritus fornicationum habent praepositum suum, spiritus avaritiae habent Αρχοντα suum, spiritus vanae gloriae, spiritus mendacii, spiritus infidelitatis habent praesides malitiae suae,. Deus itaque clementissimus qui miserat in capita iniquorum mortem, qui suscitaverat vincula usque ad collum, in finem dividit etiam capita potentium in stupore, ut primum principes separet a subjectis, et quasi corpus decollet a capite, et ubi caput pessimum fuerat, ibi caput optimum reponatur. Ponamus exemplum, ut quod dicimus manifestius fiat: si quando tyrannus obtruncatur, imagines quoque ejus deponuntur, et statuae; et vultu tantummodo commutato, ablatoque capite, ejus qui vicerit, facies superponitur, ut manente corpore, capitibusque praecisis, caput aliud commutetur. Hoc mihi intelligere libet de haereticorum conciliabulis, quod capitibus haerescon a caeteris populis separatis; in loco eorum caput esse Christus incipiat. Simulque considera Scripturae sanctae significantiam, quod non dixerit, praecidisti vel succidisti capita potentium, sed divisisti: quod enim dividitur, non tam amputatur et perditur, quam separatur in partes. Ut quomodo in fabricatione turris (Gen. XII), lingua quae male unita fuerat, separata est, et pessimum foedus utili divisione conscissum: sic et capita haec quae cum corporibus suis [Al. sive] inter se videbantur habere consensum (plura enim haereticorum capita sunt; quae cum diversos oculos habeant, tamen in una, ut ita dicam, lingua blasphemiae adversum Ecclesiam latrant) dividerentur in partes, et a deceptis corporibus separata, bono capiti locum facerent. Possumus hoc versiculo uti, si quando reges et duces eorum Christianum viderimus sanguinem fundere, et postea ultionem Domini consecutam.