# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.25.17-29

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, 3.25.17 to 3.25.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.25.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.25.17

Quod dudum in Juliano, et ante eum in Maximiano, et supra in Valeriano, Decio, Domitiano, Nerone perspeximus; et dicere ad Dominum cum exsultatione et oratione in Cantico: Divisisti in stupore capita potentium, hoc est, in stupore credentium, vel in stupore cunctarum nationum, quae cos non putabant tam cito posse concidere. Dum adhuc essem puer, et in grammaticae ludo exercerer, omnesque urbes victimarum sanguine polluerentur, ac subito in persecutionis ardore Juliani nuntiatus esset interitus, eleganter unus de ethnicis: « Quomodo, inquit, Christiani dicunt, Deum suum esse patientem, et ΑνεξΙχαχον? nihil iracundius, nihil hoc furore praesentius: ne modico quidem spatio indignationem suam differre potuit. » Hoc ille ludens dixerit. Caeterum Ecclesia Christi cum exsultatione cantavit: Divisisti in stupore capita potentium. Loquar et ego aliquid huic simile: Divide, Domine, in stupore omnium, Achab, et Jezabel. Non quidem ego Elias; sed tamen illi Achab et Jezabel interfecerunt Naboth, et tulerunt vineam ejus (III Reg. XXI), et hortum suae fecerunt luxuriae. Inveniatur aliquis servus tuus Abdias, qui pascat pauperem tuum atque mendicum, 661 fornicariae sanguis detur canibus; Achab impius et avarus jaculo Domini trucidetur (III Reg. XVIII).

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
