# Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.27

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.27

LXX: « Et superduxisti in mare equos tuos conturbantes aquas multas. » Postquam miserat Deus in capita iniquorum mortem et conciderat capita potentium in stupore, et confregerat ca in mari (Scriptum est enim in Psalmis: Tu confregisti capita draconis [Psal. LXXIII, 14]) principibus interfectis, sive confractis, et victo forti venitur ad domum ejus, et universa illius vasa diripiuntur (Marc. III). Vasa autem et domum fortis et supellectilem principis, quid aliud possumus interpretari, nisi mare hujus saeculi, in quo habitat draco? Superinducta ergo Deus, egregius eques et auriga praecipuus, equos suos, angelos videlicet, sublimesque virtutes super mare hujus saeculi, ut turbent aquas multas, daemonia et contrarias potestates. Quod si voluerimus de adventu Christi interpretari, juxta illud quod in Apocalypsi (cap. 16) scribitur, quod sermo Dei sedeat in equo albo et omnis exercitus in equis albis sequatur eum, videbimus quomodo Christus ascenderit in apostolis suis, dicens eis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem soeculi; et: Euntes, ite, baptizate omnes gentes, et reliqua (Matth. XXVIII, 19, 20). Et postea conscenderit in uno equo candido, quem alium non puto esse, nisi apostolum Paulum, super quem equitans, omnem orbem circuierit. Ascendit autem sermo Dei in equis suis, ut turbarentur aquae multae, hoc est, vel populi multi, qui ante in mari erant, et draconi tenebantur obnoxii (Lata enim et spatiosa via est quae ducit ad mortem (Matth. VII, 13), et turbarentur, primum errorem pristinum deserentes: deinde conturbati venientem equitem susciperent). Vel certe de quibus supra diximus, daemonum catervae nequaquam ita dominarentur in mari; sed turbatae cederent, et equitis praeliantis vulnera formidarent. Atque utinam et in me ascendat verbum Dei, et per lanceam oris mei interficiat cum qui regnat in aquis multis, ut ad regis interitum, aquae quae illis subjectae fuerant conturbatae, praebeant colla equiti meo, et redacti in unam quadrigam, efficiamur Domini Cherubim, quod interpretatur scientiae multitudo. Nunquam enim auriga, sic compositus, et sic fertur ornatus, ut in his qui scientiae multitudine et habenis inter se sapientiae copulantur.

---

Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml.
