Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.28
Unproofread scanNot analysed yet
LXX: «Custodivi, et extimuit venter meus a voce orationis labiorum meorum: et ingressus est tremor in ossa mea, et subter me conturbata est fortitudo mea. »Sive ut alibi scriptum reperimus ή Ιξις μου, quod nos possumus dicere, habitudo mea; diversa quippe exemplaria reperiuntur. Possunt autem haec ex persona prophetae dici superioribus cohaerentia: Quia misisti, o Domine, in capita iniquorum mortem, et suscitasti vincula usque ad collum, et divisisti in stupore capita potentium, et induxisti in mare equos tuos conturbantes aquas mullas: propterea ego omni custodia servavi cor meum, et contremuerunt viscera mea, et tota mea, vel fortitudo, vel habitudo turbata est, ne similia sustinerem. Potest quoque et quasi suum habere principium, narrante propheta timorem suum, et quomodo formidarit ne peccaverit [Al. peccaret] in aliquo, et ad vocem orationis labiorum suorum commonitus, tantum timuerit Deum, ut ingressus sit tremor in ossa ejus: et sub excelsa manu Domini positus, omni animae suae fortitudine, vel habitu [Al. habitudine] conturbatus sit. Quod autem ait: Ingressus est tremor in ossa mea έμφατιχώτ«ρον accipiendum, ut videamus magnitudinem timoris Dei penetrantis universitatem animae, et totum hominem commoventis, ne quidquam faceret quod displiceret Deo. Et quia allegorice juxta membra corporis, animae quoque membra Scriptura commemorat, ventrem paventem, eam virtutem accipiamus animae, quae spirituales cibos recipiat, et labia, quibus secum mens loquitur, et ossa robusta et solida dogmata, quibus tota animae compago solidatur. Haec a me breviter dicta sunt. Si quis autem his sagaciora et veriora repererit, illius magis explanationi praebete consensum.